monumenta.ch > Plinius > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 46
{XXIV} in primis igitur vinum marina aqua factum inutile est stomacho, nervis, vesicae. resina condita frigidis stomachis utilia existimantur, non expedire vomitionibus, sicut neque mustum neque sapa neque passum. novicium resinatum nulli conducit; capitis dolorem et vertigines facit. ab hoc dicta crapula est. tussinetibus et in rheumatismo nominata prosunt, item coeliacis et dysintericis, mulierum mensibus. in hoc genere rubrum nigrumve magis constringit magisque calefacit. innocentius pice sola conditum. sed et picem meminisse debemus non aliud esse quam conbustae resinae fluxum.